- ORIGINARII seu ORIGINALES servi
- ORIGINARII seu ORIGINALES serviidem cum vernis seu vernaculis, sunt qui ex ascriptitiis orti sunt, in ipso solo, sive fundo, ut C. de agrie. et censit. l. colonos, l. 11. servi glebae addicti, a prima origine colonariae conditioni adstricti, qui proin sine gleba, quam coluerunt. vendi nequeunt. Ascriptitii vero sunt, qui per 30. annos fuerunt in solo: fiuntque duplici modô: Aut praescriptione, aut duplici confessione, per scripturam bis factam, in qua Domino fundi promiserint, senumquam inde discessuros: quos Partiarios etiam nonnulli vocant, ut adnotavit Cael. Rhodig. l. 7. c. ult. Sed et observandum, cum Liberti deputarentur agris; aut etiam cum liberi homines sese addici paterentur; ab his dein Originarios procreatos praesertim, quô tempore Iustinianus rerum potiebatur. Cuiusmodi hodie sunt Rustici, quos proprios appellant, vide Ioh. Calvin. Lexicon. Iuridic. Meminit Originariorum servorum, Sidonius quoque l. 5. Ep. 19. et Edictum Theodorici Regis c. 142. Liceat unicuique domino ex praediis, quae corporaliter et legitimô iure possidet, rustica utriusque sexus mancrpia, etiamsi Originaria sint, ad iuris sui loca transferre, vel urbanis ministeriis applicare, ita ut illis praediis acquirantur, ad quae voluntate Domini migrata fuisse constiterit — alienare etiam supradictae conditionis homimines liceat dominis, absque terrae aliqua portione etc. Testamentum item S. Remigii, apud Flodoardum l. 1. c. 18. Innocentium servum, quem accepi a Profuturo originario meo etc. Ita alibi passim. Vide Auctores hanc in rem laudatos Car. du Fresne Glossar. ut et Dominic. Marcum in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.